- PEGU
- PEGUemporium celebre et sedes regia. Duplex est urbs, vetus et nova, cum palatio superbissimo Regum, ad fluv. cognominem 80. mill. pass. ab ora sinus Gangetici in Boream, 160. ab Arracano in Ortum. Quibusdam etiam Onxa. Barbosa, Linschot. etc. Coeterum, in Regno hoc, quod unum ex amplissimis per Indiam fuit, quippe eam universam, ad fluv. usque Gangem, complexum, quidam Praefectus provinciae Tangutanae, contra Dominum suum, insurgere cepit, A. C. 1560. ac telici expeditione regno Peguano insuper Brom, Melindai Calan, Mirandu, Ava, Arakan et Makin, singula Regna adiecit. Quô successu elatior Siamense quoque Regnum bellô petiit, cuius causam fuisse elephantum album, quem Siamen ses Peguen fibus negaveriut, refert Hug. Linschottanus c. 17. Sed potentia iniuste acquisita perennare non potuit Primo enim defecit patruus Regis, regno Ava praefectus, quem tamen in praelio fuâ manu interfecit, A. C. 1598. Sequente annô descivit Regnum Siamense, ac Peguanum, ingruentibus undique innumeris calamitatibus, fame, peste, bellô, ita destructum atque desolatum est, ut primô huius saeculi annô, per multa milliaria, nil nifi continua hominum cadavera spectantibus cum horrore occurrerent. Neque unquam similis accidit integrae gentis internecio, et quae de Iudaeorum, sub Romanis; Hungarorum sub Tartaris excidio leguntur, levia prae his sunt. Vide Petr. Iarrigium Histor. Indiae Orient. Ita Regnum tot cladibus vacuefactum pervenit ad Regem Aracanensem: hodie tamen ita instauratum dicitur, ut vix ulla tantae calamitatis supersit memoria. Georg. Hornius Orb. Imp. edit. 2. p. 449. 450. Ut de incolarum religione quaedam habeas, agnoscunt illi Deum aliquem summum, nomine Quiay Lacusa, i. e. mille Numinum Numen; cui haud absimile Numen incolarum in Asia cuiusdam regionis, cui nomen Tinagogo, seu Deus mille Deorum, apud Ferdinandum Pinto Iliner. p. 296. Nec inficiantur Mundi creationem: Sacerdotes eorum Grepi dicuntur, quorum unus de utroque Hominis statu, integro corruptoque, praeclare disseruit, praesente modo laudatô Itinerarii Auctore, p. 313. alius, de Mundi creatione interrogatus, non aliam Naturae, quam ex Dei voluntare, originem esse, coram eodem, professus est, Vide Tobiam Pfannerum System. Theol. Gentil. Purior. c. 2. §. 16. c. 5. §. 2. et c. 7. §. vit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.